DIADEMA

DIADEMA
DIADEMA
Graece διάδημα, fascia fuit candida ut plutimum et lata, quâ Reges olim Principesque caput evinciebant. Unde Senec. iin Thyest. Act. 2. in Choro.
Non frontis, nota Regiae,
item vinculum, Stat. Theb. l. 12. v. 89.
Accipe, nate, tui nova libamenta triumphi
Accipe et hoc regimen dextroe, frontisque superbae
Vincula, ------
Ubi diademate et sceptro porrecto, dignitas regia collata intelligitur. Dixi candidam ut plurimum, namqueve aliquando fuisse constat coloris purpurei meliniqueve, i. e. flavi, lutei, flammei. Darii, ab Alexandro victi, Curt. l. 3. c. 3. Cidarim Persoe Regium capitis vocabant insigne; hoc caerulea fascia albo distincta circumibat. Interim candida plerumque erat, unde ταινίαν λευκὴν vocat Lucian. vittam albentem Sil. fasciolam candidam Ammian. etc. Lata dein fuit, quales erant Sacerdotum infulae: Infulam autem Grammatici interpretantur fasciam in modum diadematis, ex qua vittoe utrinque dependent, quoe plerumque lata est, plerumque tortilis ex albo et cocco. Item taeniae, quibus Hieronicae coronabantur. Erat autem ex linea tenuiqueve materia, cui unguentum e myrrha et odore illo, quem Labyzon dixêre, addidisse Persarum Reges, tradit Athen. l. 12. Gestabaturqueve a Regibus perpetuo: unde in quottidiana pompa et comitatu Regis describendo occupatus Lucian. Somn. seu Gall. memorat τὴν ἐφεςτρίδα, τὸ διάδημα, τοὺς προπέμποντας κτλ. Quare et perpetui cognomen ei tribuit Victor in Constantino: et cum Rege victo saepe in victoris potestatem pervenit. Stat. Theb. l. 2. v. 456.
------ ------ quin aufa luas, nostrisqueve sub armis
Captivo moribundus humum diademate pulses.
Quo casu, triumpho illud circumferri solitum est, uti de Diademate Cleopatrae factum ab Augusto, memorat Zenob. Centur. 5. Adag. 24. Neque vero unum solum diadema Reges capite ferebant, sed multiplicabant ea pro numero Regnorum. Sic Ptol. 1 Maccab. c. 11. v. 13. duo diademata capiti suo, Aegypti et Asiae, imposuisle legitur. Vide quoque Herodian. l. 6. ubi de Artabano. Porro Plin. l. 7. c. 56. Liber pater. Idem diadema, Regum insigne et Triumthum invenit. Barbaris Regibus primitus usitatum ac familiare: sero ad Graecos pervenit; apud quos Alexandrum Mag. id primum usurpasle, ex Iustino discas l. 12. c. 3. Post hoec Alexander habitum Regum Persarum et diadcma insolitum antea Regibus Maccdonicis, velut in leges corum quos vicerat transirct, assumit. Romanis antiquitus exosum, postmodum in frequenti usu esse coepit: et quidem Salmas. Iulio, Victor modo Caligulae, modo Aureliano; Iornand. Diocletiano; Cedren. et Fasti Siculi Constantino illud primum tribuunt. Forte minus constans et interruptus per intervalla, pro imperantium ingenio, mos, posteris occasionem dedit, ut primos eius rei inventores crederent, penes quos primtim illius usum viderant.
Primus certe Heliogabalus gemmatum usurpavit, quod post Diocletian. reliqui omnes Impp. imitati sunt. Erat id autem ex duplici linea margaritarum, et Graecis recentioribus ςτέμμα appellari coepit, infra Stemma. Coronae dein sociatum est, unde cum corona saepe confunditur. Aliud fuit diadema, quod sollennibus diebus gestabatur, et quoties Rex undique suâ Maiestate circumfusus, se in publico, non tam aspiciendum, quam colendum, praebebat. Hoc Sceptriferum dicitur Martiano Capellae, quod non gereretur, nisi cum reliquis quoque insignibus Regiis, sceptro inprimis; et texebatur e pretiosissima quaque materia. Ovid. de Ponto l. 3. Ep. 4. ad Rufin. v. 109.
Barbara iam capti poscant insignia Reges,
Textaque fortunâ divitiora suâ.
Insuper, uti priscum illud religabatur in occipitio caputque gestantis evintiebat, ita hoc non tam caput redimiebat, quam capiti imponebatur, aut circumponebatur, quod περιθέςθαι dixit Plutarch. de Attalo loquens in Apophth. Reg. etc. Quam in rem vide plura apud Car. Paschal. Coronarum l. 9. toto, ubi de Coronis et Diadcmatibus Regum, Ans. Soler. de Pileo, s. 9. ubi tum puri, tum gemmati Diadematis iconem addit, Alios: ut et infra Fascia, Labyzos, Sardonyx. Diadema Regis Sinarum, ex corio durissimo undiquaque deaurato, quo et loco coronae utuntur, visitur in Museo Kircher. Aliam vocis notionem vide infra in voce Lorum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Diadema — ? Diadema …   Википедия

  • Diadema — Vue de Diadema Blason de Diadema …   Wikipédia en Français

  • diademă — DIADÉMĂ, diademe, s.f. Podoabă în formă de cunună făcută din metal preţios şi împodobită cu pietre scumpe, purtată pe cap de suverani, de unii reprezentanţi ai bisericii şi, în reprezentările plastice, de anumite divinităţi; podoabă făcută din… …   Dicționar Român

  • Diadema — Saltar a navegación, búsqueda Para el municipio brasileño, véase Diadema (São Paulo) Diadema de perlas de la Reina de Baviera La diadema es un ornamento de la cabeza considerado distintivo de autoridad real. Tiene forma de cinta, sencilla o… …   Wikipedia Español

  • diadema — sustantivo femenino 1. Tocado femenino en forma de media corona abierta por detrás: Llevaba una diadema de reina. 2. Corona, aureola: El rey lucía una sencilla diadema por coro na. 3. Cinta o adorno semicircular que ciñe la cabeza o la frente:… …   Diccionario Salamanca de la Lengua Española

  • Diadema — bezeichnet eine Stadt im brasilianischen Bundesstaat São Paulo, siehe Diadema (Brasilien) die Gattung der Diademseeigel, siehe Diadema (Gattung) in der Antike das vom Herrscher getragene Stirnband bzw. den Stirnreif, siehe Diadem Diese Seite i …   Deutsch Wikipedia

  • diadema — /dja dɛma/ s.m. (ant. f.) [dal lat. diadema, gr. diádēma, der. di diadéō legare intorno ] (pl. i ). [ricco ornamento del capo a forma di cerchio o di semicerchio, spesso d oro con pietre preziose] ▶◀ corona …   Enciclopedia Italiana

  • diadema — (Del lat. diadēma, y este del gr. διάδημα). 1. f. Joya femenina, en forma de media corona abierta por detrás, que se coloca en la cabeza. 2. Adorno o aderezo femenino en forma de aro abierto, que sujeta el pelo hacia atrás. 3. Arco de los que… …   Diccionario de la lengua española

  • Diadēma — Diadēma, 1) Muschelgattung, der Seeeichel (Balanus) verwandt; 2) Gattung der Seeigel (Echiniten), mit pfriemenförmigen Stacheln …   Pierer's Universal-Lexikon

  • diadema — |ê| s. m. 1. Adorno de metal ou estofo com que se cinge a testa. 2.  [Figurado] Realeza; dignidade soberana …   Dicionário da Língua Portuguesa

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”